- VOSAGUS
- VOSAGUSFortun. in Carm. ad Gogonem:Ardennae, an Vosagi, cervi, capreae, hellicis, urstCaede sagittifera silva fragore tonat.Seu validi bufali, etc.Silva Germaniae ingentis magnitudinis, Austrasiam olim a Burgundia divisit. Eius pars maior Austrasiorum Regibus, quâ nempe Borbetomagum, Nemetas, Tabernas, Saletionem, Brocomagum ac Argentoratenses ad Rhenum attingit, et qua introrsum inter Mosellam ac Mosam attollitur: reliqua pars circa castrum Luxovium et Anagratas Monasteriumque Salicis in Sequanis, Regibus Burgundiae parebat. In ea Coenobium Montis Romarici vetus ac nobile, seu Rumerici castellum positum esse prae ceteris docet vita S. Salabergae. In tabul. Theodos. seu Peuting. a Boconia ad Brocomagum pertinet silva Vosagus, quod est Spatium 61. mill. pass. ad ripam Rheni. Valesio est silva, simul ac mons quoque eô nomine, quem multicipitem montem aiunt inter Alesatios et Lotharienses eminere, et longô tractu a Treviris per Mediomatricos et Leucos ad Lingones et Sequanos pertinere, alibi convallium et perennium aquarum amoenitate, alibi silvestrium iugorum altitudine spectabilem; qua in Lotharingiam, et in Burgundiam Comitalem brachia diffundit, claris Monasteriis insignem. Mons Vosagus Lotharingiam a Comitatu Burgundiae et ab Alesatia discludit; nec iam a Bonconica ad Brocomagum, ut tabula Theodosiana docet; sed ad Augustam Rauracûm aut ad Basiliam Sequanorum pertinet, quod est spatium 132. milliarum: ac vulgo dicitur a Gallis le mont de Vosge, vel les montaignes de Vosge. Nomen Vosegi, vel Vosagi servat Coenobium cum vico Voyage, aut Voyse dictum, Mosae fontibus proximum: servat et inter flumina Mosam ac Mosellam silva ingens cum plana tum maxime montana, quam la forest de la Voyage, alias le bois de la Voyse nuncupant, a qua abest oppidum Voyssi milliaria circiter 32. Vosagi appellationem retinens. Mons silvestris Burgundiam Comitalem a Lotharingia dividens, ac propterea Mons Burgundiae dictus, Montaigne de Bourgogne, alias Mons Falcium a freno et pascuis, Mont de Faucilles, pars est saltus ac montis Vosagi. Regio utrumque montis Vosagi latus continens usque ad Duos Pontes oppidum, sive Zvveipruck, Vosagia, aut pagus Vosagensis nunc vulgo nuncupatur, a Lothariensibus quidein le pays de Vosge, aut la Vosgue, a Germanis autem Das Wasgovv, i. e. Vosagensis pagus. Gavv enim et govv Germanicâ linguâ pagum significat, ut Cluverius scribit: et Nithardus Wasagum pro Vosago vocavit, ex quo Wasgavv Germani fecerunt. Ex his apparet, plurimos montes longe lateque diffusos, sed alteros alteris contiguos communi nomine atque singulari Vosagum vocari, id quod Iurae, Cebennae, Pyrenaeo videmus accidisse, Richerius in Chron. Senonensi lianc regionem describit in l. 1. c. 11. excelsis montibus et vallibus profundissimis, in quibus nemora abiegna sint, asperam, longam itinere 4. dierum, latam sex aut 7. milibus, feris quam hominibus convenientiorem: quam terram (inquit) antiqui Vosagum, moderni Vogiam dixerunt. Georgius Furnatius in sua Orbis Notitia scribit, Vosagum montem cum silva in Lingonibus oriri, et per 25. leucas versus ortum excurrere ad Basiliam, qua Burgundiam a Lotharingia dividit; inde ad Septentrionem versus continuis iugis et perpetuis silvis Lotharingiam ab Alesatia separantem, per 50 leucas ad Mogontiacum et Augustam Trevirorum expandi. Ex eo monte Mosam, Mosellam, Ararim, seu Sauconnam, Helellum, vel potius Ellum, Ill, aliosque non obscuros fluvios demitti, alios in Oceanum, alios in mate Gallicum partim suô partim alienô ore perventuros. Certe silva monsque Vosagus capita quatuor maximorum fluminum continet, Matronae, Mosae,Mosellae, atque Ataris. Ex quibus Mosam profluere ex monte Vogeso, qui est in finibus Lingonum, tradit Caesar in Commentar. l. 4. belli Gallici, c. 10. ex quo intelligitur Vogesum montem a veteribus dictum esse, qui postea a recentioribus transpositis litteris vocatus sit Vosegus, et Vosagus. Vogesi montis in Lingonibus meminit et Lucanus in l. 1. v. 397.Castraque quae Vogesi curvam super ardua rupemPugnaces pictis cohibebant Lingonas armis.Est altera silva Vosagus, in pago Dioecesique Laudunensi, cuius Hermannus Monachus, in l. 3. de Miraculis S. Mariae Laudunensis, c. 3. ante Ann. 500. meminit his verbis: Episcopus (Laudunensis Bartholomaeus) Laudunum rediens, duxit eum in silvam Vosagum, ostenditque ei (Norberto) in ipsa locum quendam, qui Pratum Monstratum vel Praemonstratus vocatur. Idem, in c. 5. l. 3. silvam Vosagum iterum vocat, et proximam Lauduno, ac extramurano Monasterio S. Martini facit: alibi eriam in Laudunensi Dioecesi Coenobium S. Nicolai in silva Vosago situm commemorat: ita ut nomine silvae Vosagi silvam Codiciacensem aut Farensem Lauduno proximam designavisse videatur, la forest de Coucy, in qua uterque locus est, Notit. Gall. vide Vogesus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.